« »
 
[]« Tyrannus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 220c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TYRANNUS
TYRANNUS, non modo Rex pessimus atque improbus ; sed etiam Rex quivis dictus. Isidorus lib. 9. Orig. cap. 3. sect. 19 :
Tyranni Græce dicuntur, iidem Latine et Reges ; nam apud veteres inter Regem et Tyrannum nulla discretio erat.
Et Virgilius lib. 7. Æneid. :
Pars mihi pacis erit dextram tetigisse Tyranni.
Ubi Donatus. Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo M. cap. 12 :
Comedente autem Carolo, ministrabant Duces et Tyranni, vel Reges diversarum gentium.
Adelbertus Heidenhemensis pag. 330 :
Quidam præpotens Tyrannus juxta cellam Heidenhemensem in prædio suo habitationem habuerat.
Ubi Gretzerus editor ad marginem posuit, Dynasta. Vide Nicolaum Fullerum lib. 4. Miscell. sacr. cap. 10. et Addit. 2. ad Capitul. cap. 24.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tyrannus, Dominus feudi, apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 23 :
Regnantibus Karolo, Lothario, Hlodovico, et Nominoe possidente Britaniam, Susanno episcopo, Wrbilio Tiranno, etc.
[] Tabul. Rothon. :
Liosic abbas monasterii Rothon. interpellavit Alfritum Tyrannum et vere Tyrannum, de Monasteriolo seu Ducocan in plebe Clegerac, quod dedit Rothworet presbyter.
Ibidem :
Couruntgen episcopo, Hoiarnwocon, Jarnithin, tres Tyranni.
P. Carpentier, 1766.
Idem atque Baro : dicitur de quibusvis nobilibus. Conc. apud Rofiacum celebratum ann. 1257. cap. 1. ex Cod. reg. 1590 :
Cum milites et Thiranni et fere omnes layci..... clericis opido infesti, et peccatis exigentibus, fere per omnes regiones milites et barones, rustici et burgenses constitutiones,...... machinationes alias varias et diversas... facere præsumpserint et præsumant, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tyrannissa, Domina feudi, apud eumd. Lobinell. ibidem col. 69. ex Charta ann. 1372 :
Et commendavit Salomon Aourken Tyrannissæ manifestare hoc illius plebis hominibus, quia ipsa Aourken uxor Jarnithin Mactiern ex plebe Russiac tunc sub potestate Salomonis (Regis Britanniæ) in ipsa plebe Catoc vice legati habebatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tyrannizare, Tyrannidem exercere. Gemma. Chron. Angl. Th. Otterbourne pag. 188 :
Unum certe scitur, quod ab illo tempore cœpit Rex Tyrannizare, etc.
Epist. Joh. Galeatii ann. 1490. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1612 :
Qui florentem illam civitatem (Florentiam) sub libertatis specie Tyrannisant.
Occurrit præterea in Chron. S. Isidori inter Conc. Hisp. tom. 2. pag. 186. et Baluz. tom. 5. Miscell. pag. 86.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tyramnizare, Tyrannum agere, regnare. Chronic. Modoet. apud Murator. tom. 12. col. 1079 :
Cum adhuc Berengarius in aliquibus terris Lombardiæ Tyramnizaret, ab Ottone capitur, et in Bavariam in exilium mittitur.