« »
 
SOLATIUM 1, SOLATIUM 2, SOLATIUM 3, SOLATIUM 4, SOLATIUM 5, SOLATIUM 6, SOLATIUM 7, SOLATIUM 8.
[]« 1 solatium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 513a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLATIUM1
1. SOLATIUM, Salarium, quod ἐν παραψυχῆς λόγῳ datur, ut habet Procopius in Anecdotis. Utitur non semel Julianus Antecessor Const. 115. 123. 124. ut et lex 4. Cod. de Sportul. (3, 2.) Capit. Car. Cal. ap. Tusiacum cap. 13 :
Et si illi duo missatici ad hoc non suffecerint, nobis ad tempus hoc mandent, qualiter aut per nos, aut per filium nostrum, aut sicut viderimus, eis necessarium Solatium transmittamus.
[]« 2 solatium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 513a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLATIUM2
2. SOLATIUM, Ludus, spectaculum, Gall. Jeu, divertissement. Regimina Paduæ apud Murator. tom. 8. col. 427 :
Hic fecit fieri in Padua maximas choreas et Solatia dominorum et dominarum et magna hastiludia.
Ibidem col. 450 :
Hoc anno (1300.) Milites et Nobiles et alii Judices Paduæ et frataleæ Paduæ fecerunt in hastiludiis et aliis Solaciis, cum pulchris vestibus.
Charta ann. 1355. ex Regest. 82. Chartophyl. Reg. n. 256 :
Cum Johannes de Bernonvilla accessisset.... visurus festum seu Solacium, etc.
[]« 3 solatium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 513a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLATIUM3
3. SOLATIUM, Quodvis auxilium, Βοήθεια, Ayde. Jornandes de Rebus Geticis cap. 32 :
Ita convenit pascisci, ut Placidiam sororem Principis redderet, suaque Solatia Romanæ Reipublicæ, ubi usus exigeret, non denegaret.
Adde cap. 45. 53. 54. 58. Ita usurpant Gregorius M. lib. 1. Epist. 13. lib. 10. Epist. 25. Regula Tarnatensis, Regula S. Benedicti, etc. Gregorius Turon. lib. 5. cap. 39. lib. 6. cap. 12. 42. lib. 9. cap. 20. 29. 43. lib. 10. cap. 3. 9. Gesta Dagoberti cap. 27. Decretum Childeberti cap. 4. Lex Longob. lib. 1. tit. 6. § 1. tit. 9. § 2. tit. 14. § 2. Roth. 41. 13. 22. Capitula Caroli M. lib. 7. cap. 165. 234. Capitul. ann. 807. cap. 5. Freculfus tom. 2. Hist. lib. 4. cap. 22. Marculfus, etc. Vide Consolatio. []
P. Carpentier, 1766.
Soue et Souage, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1452. ex Reg. 184. Chartoph. reg. ch. 204 :
Icellui Paumelle, qui comme collecteur d'une taille assize, pour la Soue ou Souage du pays commun, en icelle ville de Gontalmaison, etc. Asouagement
dicitur Emancipatio, in Cons. Petri de Font. cap. 34. art. 17.
Se tu ne t'asentis pas à le volenté ton pere, ne tu ne pues contre ceste cose estre aidiés par son Asouagement.
[]« 4 solatium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 513b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLATIUM4
4. SOLATIUM, Fidejussio, apud Macros in Hierolex. ex leg. 3. de exercitalibus. Vide in Solatiari.
[]« 5 solatium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 513b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLATIUM5
5. SOLATIUM, Alia notione, nempe pro Refectio. Testamentum Bertichramni Episc. Cenoman. :
Et Abbas loci illius Solatium præbeat, et postea in crastinum Abbas det illis dignissimam refectionem.
Vide Consolatio 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haud scio an a Solatium hoc significatu deducenda sit origo vocis Gallicæ Solain, qua in Chronico MS. Fiscamnensi portio monachica designatur ; an a verbo Solere, quia quotidie solet præberi.
[]« 6 solatium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 513b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLATIUM6
6. SOLATIUM, Colloquium. Epist. Roberti Prioris Celsiniensis ad Abbat. Cluniac. ann. 1409. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1114 :
Post autem finitum eorum Solatium, dominus Patriarcha intravit sacristiam, ubi eramus saltem quadraginta congregati de Concilio.
[]« 7 solatium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 513b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLATIUM7
7. SOLATIUM, Solacius, Solatia, Gallis Aide, Qui vel quæ Monachis aut Monialibus officium et munus aliquod peragentibus in adjumentum datur. Chrodogangus Metensis Episc. in Regula Canonic. cap. 9 :
Imbecillibus autem procurentur Solatia, ut non cum tristitia hoc faciant ; sed habeant omnes Solatia, secundum modum congregationis, aut positionem loci.
Instr. ann. 1180. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 339 :
Sub testibus his, Johanne de S. Servantio, Bernardo Priore S. Salvatoris de Dinan, et Jordano Solatio ejus, etc.
Constit. Ordin. Vallis-caulium apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1655 :
Qui magister erit de infirmitorio, loqui poterit cum Solatio.
Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 17 :
Hospitarius major Solatium habere debet aliquem de conversis fratribus, etc.
Occurrit ibi non semel, et in libro Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 47. 90. 94. 115. apud Rainardum Abbat. Cisterc. in Instit. cap. 59. 75. in Statut. Ordin. Præmonst. dist. 1. cap. 10. et alibi passim, in Statutis Ordinis S. Gilberti pag. 745. 758. etc. ubi et Solatius interdum dicitur. Vide Consolatio.
Solatia, de Moniali pag. 776 :
Licet infirmariæ monialium Solacium habere.
Habetur rursum pag. 764.
[]« 8 solatium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 513b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLATIUM8
8. SOLATIUM, Ager cultus, f. pro Solanum. Chron. Siciliæ ad ann. 1326. apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 95 :
Deinde redierunt usque ad mare Tonnariæ Solantis de tenimento Panormi, per ipsam eamdem viam damnificantes vineas et Solatia maritimarum dictorum locorum Siciliæ.