« »
 
[]« Rigor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 189a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIGOR
RIGOR, Græcis εὐθυωρία, Frontino et Agrimensoribus appellatur,
quicquid in agro mensori operis causa ad finem rectum fuerit ; quicquid vero ad horum imitationem in forma scribitur, linea
. Idem Frontinus :
Rigor est, quicquid inter duo signa, vel in medio lineæ rectum perspicitur.
Vetus Inscriptio 711. 3 :
Huic cedat in Rigorem maceriæ et furcarum, et ara in qua fur cepem.
Haud scio an huc revocari possit quod habet le Roman de Floire MS. :
Babiloine est cité moult fort,
Si est assise en un Regort.
P. Carpentier, 1766.
Nihil ad hanc vocem pertinet Gallicum Regort hic laudatum : Sinus quippe est ibi, vulgo Golfe.