« »
 
[]« Mobile » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 431c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MOBILE
MOBILE, Idem quod Mobilia, Gall. Biens meubles, mobiliaires. Formulæ vett. Andegavens. apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 251 :
Et exinde perdedit et pecunia sua, et Mobele suo.
Quid vero hac voce denotetur indicat sequens formula :
Vel res suas, aurum, argentum, species vestimentum, fabricaturas suas, vasa ærea, vel reliquas res quamplures.
Vide Marculfum lib. 1. Form. 33. et 34. Charta ann. 1196. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 184 :
Sepulture mee tam de Mobili meo quam de terre mee redditibus necessaria jussi per omnia preparari.
Bulla Nicolai PP. in Tabular. Centul. :
Devotionis vestræ precibus inclinati ut possessiones et alia bona Mobilia et immobilia quæ personas liberas fratrum vestrorum ad monasterium vestrum, mundi relicta vanitate convolantium, et professionem facientium in eodem, si remansissent in sæculo jure successionis vel quocumque alio justo titulo contigissent, et ipsi potuissent aliis libere elargiri (feudalibus dumtaxat exceptis) petere, recipere, ac retinere libere valeatis.
Caffari Annal. Genuens. ad ann. 1162. apud Murator. tom. 6. col. 278 :
Ad pedes domini Imperatoris inermes venerunt, et personas et civitatem, et Mobile et immobile quæ habebant, sine ullo tenore in potestate Imperatoris posuerunt.
P. Carpentier, 1766.
Alias nostris Meule, Moble, Moeble et Moible. Charta Ferr. ducis Lothar. ann. 1256. in Chartul. Campan. :
Vaissel où on met vin, et tuit aisement d'or et d'argent, seront prisié chascuns avec les autres Moibles.
Alia ann. 1270. ex Chartul. Valcel. sign. E. ch. 60 :
Leurs biens tous Meules et yretages.
Rursum alia ann. 1272. in Chartul. eccl. Lingon. fol. 29. r° :
Obligons touz nos biens Mobles et non Mobles, etc.
Denique alia ann. 1296. in Chartul. 23. Corb. :
Ly abbés et ly convents auront le justice de Moebles, des cateux, etc.
Hinc Contract mobiliaire appellatur, Contractus de rebus mobilibus, in Lit. remiss. ann. 1427. ex Reg. 173. Chartoph. reg. ch. 664. Unde Desmeublé, pro Supellectili domestica vel alia qualibet re privatus. Lit. remiss. ann. 1450. in Reg. 180. ch. 153 :
Le suppliant qui estoit fort Desmeublé à l'édifice de sa maison, et n'avoit de long temps gueres peu prouffiter en son fait de marchandise,... [] se trouva tres poure et indigent. Meublage
vero, Præbitio, suppeditatio, vulgo Fourniture, provision. Charta Caroli V. ann. 1374. in Reg. 153. ch. 478 :
Donnons et octroions ledit office de sergenterie de Meublage desdittes forges en Bray, etc.
Charta ann. 1310. in Reg. 45. ch. 135 :
Item pour les esploiz dou Mueblaige de la prévosté de Gaillefontaines, etc.
Vide Mobilitas.