« »
 
FISTULA 1, FISTULA 2.
[]« 1 fistula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 514a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FISTULA1
1. FISTULA, cujus opera sanguis Domini a communicantibus Fidelibus hauriebatur, quod intelligendum est de Communione sub utraque specie, quæ primis Christianismi sæculis obtinuit. Diaconus enim tenens fistulam intra calicem, propinabat sanguinem fidelibus, ut quisque admoto ore sugeret de calice ex alio fistulæ capite. Λαϐίς, Cantacuzeno lib. 1. cap. 41. pag. 124. dicitur, et aliis apud Goarum ad Euchologium Græcor. pag. 152. Σίφων, apud Sguropolum in Hist. Concilii Florentini sect. 10. cap. 10. extr. ubi describitur. Calamus, quo sanguis Domini sumitur, apud Guigonem II. in Statutis Ord. Cartusiensis cap. 40. Ordo Romanus :
Ipse autem Diaconus tenens Calicem et Fistulam, stet ante Episcopum, usque dum ex sanguine et corpore Christi, quantum voluerit, sumat, et sic calicem et Fistulam Subdiacono commendet.
Mox :
His ita peractis (post communicatum populum) duo Diaconi complicantes corporale, ponant super Calicem, Fistula in eo remanente.
Excerpta ex Divion. discipl. in vet. Discipl. monast. pag. 369 :
Ut Subdiaconus pacem accepit, Fistulam argenteam, cum qua sanguis Domini ebibi solet, in sacculo de panno mundissimo ad hoc ipsum facto reconditam, de armariolo Diacono defert.
S. Wilhelmi Constitut. Hirsaug. lib. 1. cap. 17 :
Pro signo Fistulæ, sive arundinis, ex qua sanguinem Domini recipere solemus, etc.
Usus antiqui Ordinis Cisterciensis cap. 53. ubi de Missæ ritibus :
Quod si plures fuerint, Diaconus percepto sanguine, ibidem ponat calicem super cornu sinistro altaris. Diaconus autem teneat utraque manu in calice Fistulam a Subdiacono præparatam, qui Subdiaconus percipiat sanguinem cum Fistula.
Habentur ibi plura de Fistulæ usu pag. 143. 144. Nomastici Cisterciensis, et cap. 54. 100. Adde pag. 249. 276. ejusdem Nomastici. Rursum :
Dum autem fratres percipiunt sanguinem, infundatur vinum in Calicem a Diacono, cum opus fuerit ; si quod autem residuum fuerit de ipso sanguine, bibat illud cum Calice, postquam Fistulam reddiderit Subdiacono, quam Fistulam, antequam reddat, in quantum poterit, ab utraque parte sugendo, a sanguine Domini evacuet.
Hinc fistulas inter ministeria sacra observare est. Ditmarus lib. 6. extremo :
Calicem aureum atque gemmatum cum patina et Fistula.
Chronicon Casin. lib. 3. cap. ult. :
Fistula aurea cum angulo... Fistulas argenteas duas.
Adde lib. 4. cap. 64. Conradus in Chronico Moguntino :
Erant Fistulæ quinque ad communicandum argenteæ deauratæ.
Florentius Wigorn. ann. 1087 :
Divisit Ecclesiis cruces, altaria, scrinia, textos, candelabra, situlas, Fistulas, ac ornamenta varia, etc.
Vide Monastic. Anglic. tom. 1. pag. 700. Sed et hodie in Monasterio Sandionysiano, ministri more antiquo sub utraque specie communicant, et sanguinem e Calice fistula hauriunt. Vide Ordinarium Ordin. Præmonstrat. cap. 4. et Browerum lib. 8. Annal. Trevirens. num. 114.
[]« 2 fistula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 514a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FISTULA2
2. FISTULA, Morbi species, quæ Westphalis die pistelen dicitur, sive defluxiones humorum. Vita B. Godefridi Cappenbergensis num. 26 :
Fuit Sacerdos quidam,.... quem Fistulæ per multos dies adeo debilitaverant, quod vix moveri potuit.
Vide Jo. Cratonem ad Dioscoridis lib. 2. Parabil. cap. 208.
P. Carpentier, 1766.
Mirac. MSS. Urbani PP. V. :
Fistula in oculo taliter grossum et inflammatum, in quo supervenerunt vermes, et [] jam offuscaverant visum. Flestre,
in Mirac. S. Ludov. edit. reg. pag. 391. et 408.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Notum est a Medicis antiquis hodiernisque Fistulas appellari ulcera angusta, callosa et sinuosa. Horum meminere Cornel. Nepos, Plinius et alii, qui ipso Fistulæ vocabulo usi fuerunt non semel. Hinc Joan. de Janua : Fistula etiam dicitur quædam infirmitas ; unde Fistulatus, Fistulosus, qui Fistulam illam patitur. Fistula, Une grief maladie, Lat. Gall. Sangerm. Vide Fistulatus.
Infistulatus, hoc morbo laborans, apud Conradum Marpurgensem de Miraculis S. Elisabeth pag. 281. 292.