« »
 
[]« Cuprum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 660b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUPRUM
CUPRUM, Latinis Cyprum, sive æs Cyprium, vel etiam quodlibet æs : nostris Cuivre. Spartianus in Caracalla :
Ex ære et Cupro cancelli superpositi esse dicuntur.
Chronicon Abbatiæ S. Trudonis lib. 1 :
Item Cruciculas aureas 3. argenteas 6. ex Cupro 2. etc.
Occurrit apud Vegetium de Re veterinaria non semel, et apud alios Scriptores. Hinc Cupratus, Cupreus, apud Ebrardum Betun. in Græcismo cap. 25. et alios. Statuta Arelat. MSS. art. 99 :
Commune habeat mensuram Cupream, qua legitimentur barralia.
Commendatur vero præsertim cuprum Hispanicum. Gesta Francor. usque ad Robertum Reg. MSS. ex Bibl. Loiselliana ann. 1014 :
Chorum etiam psallentium tabulis Hispanici Cupri circumdedit opere fusili. Hispanicum metallum
paulo ante appellatur. Sed et Cyprum, pro Cuprum, dixit Ethelwulfus, lib. de Abbat. Lindenfarn. cap. 14 :
Nec minus ex Cypro sonitant ad gaudia fratrum
Ænea vasa cavis crepitant queis pendula sistris.
Vide in Cyprinum. []
P. Carpentier, 1766.
Coeuvre, in Chartul. 21. Corb. fol. 334. v°. Vide Cuper.