« »
 
ARCHUS 1, ARCHUS 2, ARCHUS 3, ARCUS 1, ARCUS 4.
[]« 1 archus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 371c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCHUS1
1. ARCHUS, Princeps vel Magistratus. Passio S. Marcianæ Virg. MS. :
Ante Archos sedenti vocabantur, etc.
[]« 2 archus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 371c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCHUS2
2. ARCHUS, idem quod Archotus. Chron. Parmense ad ann. 1294. apud Murat. tom. 9. col. 827 :
Elevata fuit turris majoris Ecclesiæ a fenestris campanarum [] in sursum. Et facti sunt ibi Archi peyti de lapidibus.
[]« 3 archus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 372a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCHUS3
3. ARCHUS, pro Arcus. Statuta Augerii Episc. Conseran. sæc. xiii. in MS. Sangerman. :
Facientes et vendentes Archus. sagittas, lanceas, gladios, toxicum, aurifrisia, picturas et similia, ex quorum officina lucro vivunt ; si hoc faciunt, ut ex his aliquis abutatur, mortaliter peccant : nam qui occasionem damni, etc.
[]« 1 arcus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 373b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCUS1
1. ARCUS. Papias : Arcus vel fornix curvatus, aut camera, ad similitudinem ejus plicitus. Chron. Parmense apud Murat. tom. 6. col. 803 :
Facti sunt omnes Arcus sive voltæ pontis de Galeria, quæ fuerunt numero octo.
Interdum idem quod Apsis.
Arcus Presbyterii
, apud Anastasium pag. 157. Paulus Warnefridus in Episcopis Metensibus :
Fabricare jussit... altare ipsius atque cancellos, Presbyterium Arcusque per gyrum.
Interdum, nec semel, vocem hanc usurpat idem Anastasius pro ornamento quodam, in ædibus sacris appendi solito, sic forte dicto, quod arcus formam haberet. In Leone I :
Obtulit aureum Arcum supra Confessionem S. Crucis pensantem libr. quatuor.
In Leone III. pag. 141 :
Fecit vero ubi supra Arcum majorem ex argento mundissimo deaurato supra in ingressu vestibuli pensant. lib. 131.
In Paschali :
Ubi desuper (altare) Arcum musivo exornatum decenter instruxit.
In Leone IV :
Obtulit in Basilica B. Petri... Arcus de argento mundissimo numero 13.
Quibus in locis per Arcum nihil aliud significari existimo quam coronas quæ altaribus offerri solent. Adde pag. 152. 153. 188. 205. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arcus, Aditus Basilicarum seu arearum, quæ olim ante Basilicas prostabant. S. Paulinus Epist. 32. num. 13 :
Alma domus triplici patet ingredientibus Arcu.
Et ibidem num. 15.
Ter geminis geminæ patuerunt Arcubus aulæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arcus Recordationis. Locus sic [] dictus Romæ. Vide tom. 4. Analectorum Mabill. pag. 503. et 512.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arcus Toralis, Cancelli qui separant Sanctuarium vel chorum a navi in Basilicis, sic dicti, ut opinor, quod pars junuæ superior arcus speciem referret. Sed unde Toralis ? f. mendum est pro choralis. Concilium ann. 1582. inter Hisp. tom. 4. pag. 239 :
Sacerdotes inter Missarum solemnia, dum ad oblationes populi recipiendas ab altare procedunt,... ne ultra Arcum Toralem egrediantur, sed illic feminas quæ voluerunt offerre, decenter exspectent.
Diction. Academ. Matrit. :
Toral, Lo principal o que tiene mas fuerza y vigor en cualquier especie ; como arco toral, fundamento toral. Torus, toralis.
Honor Arcuum. Cencius Camerarius in Ceremoniali :
Missa autem celebrata, revertitur ad Palatium coronatus cum processione et Honore Arcuum, repræsentatione legis a Judæis, etc.
Infra :
Universæ etiam scholæ Palatii, Clerici Romani pro thuribulo, Judæi pro repræsentatione legis, structura Arcus tale Presbyterium accipiunt, etc.
[]« 4 arcus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 373c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCUS4
4. ARCUS, apud Paulum dicitur anus, podex. Glossar. medic. Simonis Januens. ex Cod. reg. 6959.