« »
 
[]« Lamentatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 017a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAMENTATIO
LAMENTATIO, Querela, actio, calumnia. Charta Hugonis Archiepiscopi Genuensis ann. 1184. apud Ughellum :
Si vero ante alium judicem Lamentatio tractabitur, donationis a nobis factæ testimonium perhibebimus.
Occurrit præterea in Charta ann. 1161. apud P. Mariam Campum in Hist. Ecc. Placent. in Reg. 2. part. Charta 17.
Lamentatio Mensurna. Histor. Offæ Regis Merciorum, ex MS. S. Albani : []
Offanus autem (Offæ filius, qui et Offa II. dicitur) oculos patris sui pie claudens, Lamentationes Mensurnas cum magnis ejulatibus, lacrymis, et specialibus planctibus, prout moris tunc erat Principibus magnificis, lugubriter pro tanto favore continuavit, obsequiisque magnifice tam in Ecclesia quam in locis forinsecis completis, apparatu regio et celeberrimo in eminentiori Ecclesia penes Gloverniam urbem egregiam eidem exhiberi jubet sepulturam.
Ex Spelmanno in Monthday. Vide Mensurnum.