PREX EUCHARISTICA I

SEU CANON ROMANUS

第一奉献文

ローマ典文

80. Sacerdos, manibus extensis, dicit: 80.司祭は両手を広げて唱える。
Te igitur clementissime Pater,

per Jesum Cjristum, Filium tuum, Dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus,

いつくしみ深い神よ、

おん子 私達の主イエズス・キリストによって今つつしんでお願い致します。

jungit manus et dicit: 手を合わせて唱える。
uti accepta habeas このとうとい
signat semel super panem et calicem simul, dicens: パンと杯の上に同時に一つの十字架の印をしながら唱える。
et benedicas + haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata, 供え物を受け入れ、祝福して下さい。
extensis manibus prosequitur: 両手を広げて続ける。
in primis, quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica: quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum: 私達は、まず聖なる全教会のため、これをあなたに捧げます。全世界で教会に平和を与え、これを守り、一つに集め、治めて下さい。
una cum famulo tuo Papa nostro N. また、私達の教父 何某
et Antistite nostro N.* 私達の司教 何某*
et omnibus orthodoxis atque catholice et apostolicae fidei cultoribus. 使徒からの同じ信仰を正しく伝えるすべての人のために捧げます。
81. Commemoratio pro vivis. 81.人々のための祈り。
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N. 聖なる父よ、あなたに信頼する人々 何某 及び 何某 を心に留めて下さい。
Jugit manus et orat aliquantulum pro quibus orare intendit. ここで手を合わせて暫く祈る。
Deinde, manibus extensis, prosequitur: また両手を開いて続ける。
*Hic fieri potest mentio de Episcopis Coadjutoribus vel Auxiliariis, ut in Institutione generali Missalis Romani, n. 109, notatur. * ここに協働司教または補佐司教の名を唱える事が出来る。ローマミサ典礼書の総則n.109参照
et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, pro quibus tibi offerimus: vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se suisque omnibus: pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae: tibique reddunt vota sua aeterno Deo, vivo et vero. また、ここに集まっているすべての者を心に留めて下さい。その信仰心と真心をあなたはご存知です。私達とすべての親しい人々のために、この賛美のいけにえを奉献し、あがないと救いと、無事を願って、永遠のまことの神あなたにこの祈りを捧げます。
82. Infra Actionem 82.以下は通常
Communicantes, 全教会の交わりの中で、
et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genetricis Dei et Domini nostri Jesu Christi: 私達はまず、主イエズス・キリストの母、光栄ある終生おとめマリアを思い起こし、
(Communicantes propria) (全教会の交わりの中で、に加える固有文)
sed et beati Joseph, ejusdem Virginis Sponsi, et beatorum Apostolirum ac Martyrum tuorum, Petri et Pauli, Andreae, また、その浄配聖ヨゼフ、聖なる使徒と殉教者、ペトロとパウロ、アンデレ、
(Jacobi, Joannis, Thomae, Jacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei: Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Joannis et Pauli, Cosmae et Damiani) ヤコブ、ヨハネ、トマ、ヤコブ、フィリポ、バルトロマイ、マタイ、シモンとタダイ、リノ、クレト、クレメンス、シスト、コルネリオ、チプリアノ、ラウレンチオ、クリソゴノ、ヨハネとパウロ、コスマとダミアノ、
et ominium Sanctorum tuorum; quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. そして、すべての聖人を思い起します。そのいさおしと祈りを顧み、私達をいつも守り強めて下さい。
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.) 主キリストによって、アーメン。
88. Manibus extensis, prosequitur: 88.両手を広げて続ける。
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum jubeas grege numerari. 私達 ― 奉仕者と全家族 ― のこの奉献をこころよく受け入れ、あなたの平和を日々私達に恵み、永遠の滅びから救い、選ばれた者の群れに加えさせてください。
Jungit manus. 手を合わせる。
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.) 主キリストによって、アーメン。
(A Missa Vigiliae paschalis usque ad dominicam II Paschae, Hanc igitur) (復活祭前夜より白衣の主日まで、および聖霊降臨の主日に、私達―奉仕者と全家族に加える固有式文)
90. Tenens manus expansas super oblata, dicit: 90.捧げ物の上に両手を延べて唱える。
Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris: ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectissimi Filii tui, Domini nostri Jesu Christi. 神よ、これを祝福し、受け入れ、まことの捧げ物にして下さい。私達のために、あなたの最愛の子、主イエズス・キリストの御体と御血になりますように。
Jungit manus. 手を合わせる。
91. In formulis quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit. 91.次の式文中の言葉はその本旨に基づいて特にはっきり唱える。
Qui, pridie quam pateretur, 主イエズスは受難の前夜、
accipit panam, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: パンを取り、祭壇から少し持ち上げて続ける。
accepit panem in sanctas as venerabiles manus suas, とうとい手にパンを取り、
elevat oculos, 天を仰ぐ
et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: 天に向って全能の神 ―その父― あなたを仰ぎ、感謝を捧げて祝福し、割って弟子に与えて仰せになりました。
parum se inclinat 少し頭を下げて唱える。
ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: 皆、これをとって食べなさい。
HOC EST ENIM CORPUS MEUM, これはあなたがたのために渡される
QUOD PRO VOBIS TRADETUR. 私の体である。
Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat. 聖別されたホスチアを会衆に示した後、パテナの上に置いて、跪いて礼拝する。
92. Postea prosequitur: 92.そして続ける。
Simili modo, postquam cenatum est, 食事の終わりに同じように、
accipit calicem, eamque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: カリスを祭壇から少し持ち上げて続ける。
accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens benedixit, deditque discipulis suis dicens: とうとい手に杯を取り、また、感謝を捧げて祝福し、弟子に与えて仰せになりました。
parum se inclinat 少し頭を下げて唱える。
ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES: 皆、これを受けて飲みなさい。
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI これは私の血の杯、
NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, あなたがたと多くの人のために流されて
QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR 罪のゆるしとなる、
IN REMISSIONEM PECCATORUM. 新しい永遠の契約の血である。
HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM. これを私の記念として行いなさい。
Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat. カリスを会衆に示し、コルポラーレの上に置いて、跪いて礼拝する。

Anamnesis

記念唱

93. Deinde dicit: 93.それから唱える。
Mysterium fidei. 信仰の神秘
Et populus prosequitur, acclamans: 会衆は続いて唱和する。
Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias. 主の死を思い、復活をたたえよう、主が来られるまで。
Aliae acclamationes, p. 492. 或いは違う記念唱を使う事も出来る、ローマ・ミサ典礼書の492ページ参照。
94. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit: 94.それから司祭は両手を広げて唱える。
Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, ejusdem Christi, Filii tui, Domini nostri, tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriosae ascensionis: offerimus praeclarae majestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, Panem sanctum vitae aeternae et Calicem salutis perpetuae. 私達 ―奉仕者と聖なる民― も、今、御子私達の主キリストのとうとい受難、死者のうちからの復活、栄光の昇天を記念して、あなたの与えられた賜物のうちから、清く、とうとく、汚れの無いいけにえ、永遠の生命のパンと救いの杯を栄光の神、あなたに捧げます。
95. Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris: et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium Patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam. 95.この捧げ物をいつくしみ深く顧み、こころよく受け入れて下さい。義人アベルの供え物、太祖アブラハムのいけにえ、また、大祭司メルキセデクが供えたものを、とうとい捧げ物、汚れの無いいけにえのしるしとして受け入れて下さったように。
96. Inclinatus, junctis manibus, prosequitur: 96.手を合わせ、身を屈めて続ける。
Supplices te rogamus, omnipotens Deus: jube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinae majestatis tuae; ut, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem sumpserimus, 全能の神よ、つつしんでお願いいたします。あなたの栄光に輝く祭壇に、この捧げ物をみ使いに運ばせ、いま祭壇で、御子の神聖な御体と御血に共に結ばれる私達が、
erigit se atque seipsum signat, dicens: 身を起して十字架の印をしながら唱える。
omni benedictione caelesti et gratia repleamur. 天の祝福と恵みに満たされますように。
Jungit manus. 手を合わせる。
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.) 主キリストによって、アーメン。
97. Commemoratio pro defunctis. 97.死者のための祈り。
Manibus extensis, dicit: 両手を広げて唱える。
Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N., 聖なる父よ、信仰をもって、私達に先立ち、安らかに眠る人々 何某 及び 何某 を、
qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis. 心に留めて下さい。
Jungit manus et orat aliquantulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit. ここで手を合わせて暫く祈る。
Deinde, extensis manibus, prosequitur: また両手を開いて続ける。
Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus, locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas, deprecamur. この人々、またキリストのうちに憩うすべての人に、喜びと、光と、平安を与えて下さい。
Jungit manus. 手を合わせる。
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.) 主キリストによって、アーメン。
98. Manu dextera percutit sibi pectus, dicens: 98.右手で胸を打ちながら唱える。
Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, また、あなたの深いあわれみに頼る私達罪人を、
et extensis manibus prosequitur: 両手を開いて続ける。
de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus: cum Joanne, Stephano, Matthia, Barnaba, 使徒と殉教者の集いに受け入れて下さい。洗者ヨハネ、ステファノ、マチア、バルナバ、
(Ignatio, Alexandoro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Caecilia, Anastasia) イグナチオ、アレキサンドロ、マルチェリノ、ペトロ、フェリチタス、ペルペトア、アガタ、ルチア、アグネス、チェチリア、アナスタシア、
et omnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. そして、すべての聖人の後に続く恵みを、私達のいさおしによってでは無く、あなたのあわれみによって与えて下さい。
Jungit manus. 手を合わせる。
Per Christum Dominum nostrum. Amen. 主キリストによって、アーメン。
99. Et prosequitur: 99.そして続ける。
Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis, et praestas nobis. キリストによってあなたは、常によいものを造り、とうといものにし、これに生命を与え、祝福して私達にお恵みになります。

Doxologia

カノンの結びの栄唱

100. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit: 100.ホスチアを入れたパテナをカリスと一緒に奉持して唱える。
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum. キリストによって、キリストと共に、キリストのうちに、聖霊の交わりの中で、全能の神、父であるあなたに、すべての誉れと栄光は世々に至るまで。
Populus acclamat: Amen. 会衆は答える。アーメン。

交わりの儀に進む

目録に戻る